Jean Hus

 In die Assumpcionis B. Virginis.

Intravit, Jesus in quoddam castellum

<1.> Castellum istud est Virgo Mater, quod intravit Jesus, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Sed cum Christus sit verus Deus et verus homo, Deus de Deo ante secula natus sive genitus et homo de homine in seculo natus, et intrare sit de foris intus accedere, queri potest et eciam dubitari, secundum quam naturam in illud castellum Jesus intravit (i. e. in uterum virginalem). Secundum divinam non, cum ut sic sine sui motu moveat universa et sit totaliter ubique, sicut ipse loquitur per Prophetam : « Celum et terram ego inpleo. » Item : « Ego sum Deus et non mutor. » Sed nec secundum humanam, cum mater eius Maria non accepit exterius quidquam ex utero, sed concepit in utero interius tantum, sicut Ysaias ca° 7° testatur : « Ecce Virgo in utero concipiet. » Hec enim est « porta » secundum Ezechielem 44° « in domo Domini clausa » et vir non est ingressus per eam ; Christus autem ab ipsa concepcione vir extitit Jeremia 31° testante : « Novum, inquit, faciet Dominus super terram ; femina circumdabit virum. » - Quid ergo dicemus, quomodo intravit in castellum illud ? Sed hic eciam philosophicus potest concipere modus ; nam secundum philosophos inicium existendi ingressus in substanciam appellatur. Quecunque enim res habet inicium, habet pariter et ingressum ; unde cum Verbum Dei secundum humanitatem assumptam incepit esse in utero virginali, profecto secundum eam intravit in illud, non de foris veniens, sed intus assumens. Iuxta quem modum ipsa Veritas testatur : « Exivi a Patre et veni in mundum » ; non quod extra mundum accesserit, sed quod intra mundum processit.

<2.> « Intravit ergo Jesus in quoddam singulare castellum », dum in primo instanti volicionis sue Verbum factum est caro. Ad munimentum autem castelli duo sunt necessaria : murus et turris ; murus exterior et turris interior. Ad custodiam quoque castelli duo sunt oportuna : speculator et pugnator ; speculator, ut contempletur, pugnator, ut operetur. Sane ergo in hoc spirituali castello, quod est Dei genitrix Virgo Maria, murus exterior est virginitas corporis, turris interior est humilitas cordis. O felix virginitas, quam exornat humilitas ; o felix humilitas, quam decorat virginitas ! Humilitas ornat virginitatem, ne sit superba ; virginitas decorat humilitatem, ne sit despecta. Est ergo virginitas humilis, ne extollatur ; est humilitas virginalis, ne contempnatur. Habet ergo castellum illud murum virginitatis contra insultum luxurie, habet turrim humilitatis contra incursum superbie. Hii sunt namque hostes, qui miserum inpugnant hominem : luxuria exterius in corpore et superbia interius in mente. De hiis hostibus dicit Apostolus Ephes. 6° : « Non est nobis colluctacio tantum adversuscarnem et sangwinem (ecce luxuria), sed adversus ... spiritualia nequicie in celestibus » (ecce superbia). Quisquis ergo inpugnatus hos hostes satagis vincere, confuge ad murum castelli huius, ascende turrim et deprecare Mariam, quia nunquam legitur, ut quis eam invocans non fuerit exauditus. Hec est enim mater pulcre dileccionis, timoris et sancte spei, que pro miseris orat, pro oppressis supplicat, ne succumbant.

<3.> In hoc castello due sorores inhabitant, que illud castellum custodiunt : Martha sc. (scilicet) et Maria. Martha laborat, ne castellum capiatur per negligenciam ; Maria quiescit et contemplatur, ne castellum perdatur per ignoranciam. Ignorancia enim gignit errorem cordis, negligencia parit torporem operis. Per errorem cordis delinquimus in credendis, per torporem operis peccamus in agendis. Vigilet ergo contemplativa, ut deleat ignoranciam, quoniam « ignorans ignorabitur » 1 Corinth. 14°; laboret activa, ut perimat negligenciam Jeremie 48°, quoniam « maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter. » - Audi virginem Domini laborantem : « Fili, quid fecisti nobis sic ? ego et pater tuus dolentes querebamus te » Luce 2°. Audi virginem contemplantem : « Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo ibidem. Si quando te negligencia reddit pigrum, invoca Mariam ; si ignorancia reddit obscurum, appella Mariam. Sis Martha in amaritudine : Martha enim amaritudo interpretatur - age ergo sollicite et invoca Mariam, que, stella maris et sic illuminatrix amari hominis esse dinoscitur. In actu quidem sollicito magna est amaritudo, propter quod ei dicitur : »Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. » In contemplacione vero magna est illuminacio : testatur Psalmista : « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine » ; ideo « Maria sedebat secus pedes Domini et audiebat  verbum illius ».

<4.> « Intravit ergo Jesus in quoddam castellum », quia venit Jesus non ad quietem, sed ad laborem, non ad pacem, sed ad agonem, postremo venit ad mortem. - Audi : « Laborem laboravi clamans ; rauce facte sunt fauces mee » et alibi : « ego pauper » et in laboribus a iuventute mea. » Et legitur fatigatus ex itinere Johannis 4° : « Jesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic supra fontem. » - Audi dolorem : « O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus. » « Tristis est anima mea usque ad mortem » Marci 14° et Matth. 26°. - Audi agonem : « Factus est in agonia ; prolixius orabat et factus est sudor eius, tamquam gutte sangwinis decurrentis in terram Luce 23°. - Audi, quomodo Jesus satagebat circa frequens ministerium et turbabatur circa plurima. Nam ait Matth. 20° : « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam pro multis » et Luce 23° : « Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat » et Johannis 4° : « Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui me misit » et Johannis 13° : « Lavi pedes vestros, Dominus et Magister vester. » - Audi turbacionem ibidem : « Jesus turbatus est spiritu et protestatus est » et dixit : « Amen, Amen ; dico vobis, quia unus ex vobis me tradet » et Luce 12° : « Baptismo habeo baptizari, et quomodo coartor usque dum perficiatur » et eiusdem 19° : « Videns Jesus civitatem flevit » et Johannis XI° : « Jesus infremuit spiritu et turbavit se ipsum. » Ecce Jesus turbatur circa plurima.

<5.> Vere ergo « Martha suscepit illum in domum suam , Maria autem sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius ». Pedes Domini duo sunt mentis affectus, sc. (scilicet) timor et amor ; timor sanctus et amor castus. Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi et prestat inicium, quia « inicium sapiencie timor Domini » Proverb. 1°. Amor castus preparat finem ; nam finis precepti caritas est. Maria ergo optimam partem elegit, que non auferetur ab ea, quia « caritas Domini nunquam excidit » 1 Corinth. 13°, et timor Domini permanet in seculum seculi. Secus hos pedes debet ille sedere, qui verbum Domini cupit utiliter audire, ut secundum mandatum Domini pre timore declinet a malo et per amorem faciat bonum, quia non auditores legis tantum, sed factores iusti sunt Jacobi 1°. Frustra quidem nititur contemplari, qui per timorem et amorem legem Domini non custodit.

<6.> « Martha ergo stabat et satagebat, Maria vero sedebat et audiebat. » Illa satagebat, ut pasceret Dominum cibo carnali, hec audiebat, ut pasceretur a Domino cibo spirituali, quia « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei » Matth. 4°. Illa dicebat ad Dominum : « Domine, non est tibi cure, quod soror mea reliquit me solam ministrare ? Dic ergo illi, ut me adiuvet ! » Pro hac Dominus respondebat : « Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga piurima ; Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea. » Non hoc Martha dicebat eo, quod invideret Marie, quod ipsa laborabat et illa quiesceret, sed quod activa, cum sibi non sufficit propter difficultates rerum vel ambiguitates causarum, auxilium contemplative requirit, ut quod ipsa laborando nequit efficere, illa orando valeat inpetrare, quia cum Moyses orabat in monte, Josue vincebat in valle. Sed nec illi respondit Dominus tamquam reprehenderet Martham commendando Mariam, sed pretulit unum multis cum ait : « Unum est necessarium, optimum bonum, » cum addit : « optimam partem elegit » ; perpetuum transitoriis, cum subiunxit : « que non auferetur ab ea ».

<7.> Martha ergo turbatur circa plurima, quia ad activam pertinent pietatis opera, que Dominus in iudicio commendabit Matth. 25° : « Esurivi et dedistis michi manducare. » Ipse quoque Mariam commendavit de officio sepulture, Matth. 26° : «  Quid, inquit, molesti estis huic mulieri ? Opus bonum operata est in me ; mittens enim hec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit. » Bona sunt illa, nec cessandum est ab illis, quamdiu sunt necessaria. Porro tamen, cum cessaverit miseria, tunc cessabunt misericordie opera ; nam cum venerit, quod perfectum est, tunc evacuabitur, quod ex parte est. Perfectum autem illud in eternum manebit ; ergo « Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea. » Hec est autem vita eterna, ut cognoscamus « te solum verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum » Johann. 17°. Que utique exemplariter subiective incipit a contemplacione per fidem et consummabitur in glorificacione per spem : « Nunc videmus per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem » 1 Corinth. 13°. Audi, quomodo Paulus Apostolus erga plurima trahebatur ; inquit enim 2 Corinth. XI° : « Instancia mea cottidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur et ego non uror ? » Sed audi, quod ipse tamquam contemplativus raptus est usque ad tercium celum et audivit ibi archana verba, que non licet homini loqui 2 Corinth. 12°. Ad hoc autem tamquam ad bravium aspirabat, cum dicebat : « Cupio dissolvi et esse cum Christo. » Sed illud tamquam necessarium sustinebat, cum adderet : « Manere autem in carne necessarium est propter vos. » Ergo et illa sunt necessaria, circa que satagebat Martha, et illud est necessarium, quod elegit Maria. Sed illa necessaria, i. e. utilia, illud autem est necessarium, i. e. incommutabile ; iuxta quem modum in loyca docetur facultate, quod aliud est necessarium contingens, aliud necessarium simpliciter. - Audi contingens necessarium : « Esurivi et dedistis michi manducare ; sitivi et dedistis michi bibere » Matth. 25°. Audi necessarium ex condicione : « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata » Matth. 19° : ad vitam inquam, que est eterna et sic simpliciter necessarium sub condicione « serva mandata », quia « si vis vitam ingredi », necesse est te servare mandata, circa que Martha satagebat.

<8.> Sed dyaboli sophista hanc distinccionem interimit allegans, quod necessarium est peccare et sic simpliciter necessarium. Et cum ad simpliciter necessarium peccatum consequitur necessaria dampnacio, ideo optimus Magister concludit Matth. 18° : « Necesse est, ut scandala veniant ; ve autem, per quem scandalum venit. » Et si sophiste dyaboli simpliciter necessarium nolunt perpendere, quod est unum ex multis eligibilius, quia vita eterna, numquid scioli mandatorum Dei ipsos in sophistica illusione dyaboli debeant imitari ? Cum avarus sophista excusans se a cena beatitudinis dicit : « Villam emi et necesse habeo exire videre illam » ; et voluptati seculi deditus dicit se insolubiliter obligatum, proponens in medium : « Uxorem duxi, ideo non possum venire » Luce 14°. Quare non sic discipuli Domini in necessario sophisticemini, quia illis ex obligacione eorum sequitur conclusio, quam infert Magister dicens : « Dico vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt (et sic, sc. sophistice, in necessario decepti) gustabit cenam meam. » Sed quia unum est necessarium simpliciter et multa ex condicione et sic obligacione ad simpliciter necessarium, quod est finis illorum, ideo Filius Patri obediens dicit Luce 2° : « Nesciebatis, quia in hiis, que Patris mei sunt, oportet (sc. necessario) me esse, donec (humanitus) venero » (ad partem optimam, Maria quam elegit). Ad quam nos dignetur matre intercedente finaliter attrahere filius Dei Jesus Christus, Marie filius, in secula benedictus.

(Tiré de : Spisy M. Jana Husi, Sermones de Sanctis, ed. Václav Flašhans, Praze 1907)

______________________________________________________

Jean Hus prononçait ses sermons en langue tchèque, mais ses disciples notaient ses propos en latin, probablement sur le vif. L'exemple qui suit, tiré du même recueil que le précédent sermon, le prouve suffisamment, par la brièveté des phrases et le caractère elliptique de certaines d'entre elles.  

 

De B. Virgine.

(Sequitur alius sermo.)

Ave Maria, gracia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus !

<1.> Ista salutacio est dicenda a iustis et celestibus. Nam ad illam salutacionem tres conveniunt, sc. Gabriel, qui dixit « Ave, gracia plena », Ecclesia, que addidit « Maria », et Elyzabeth, que dixit « Benedicta tu in mulieribus ! »

Angelus autem est celestis et purus; Ecclesia sine ruga et macula Ephes. 5° : « ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata » ; Elyzabeth autem erat iusta et sine querela, ut dicitur Luce 1°.

Ex hiis datur intelligi, quod quicunque voluerit hanc salutacionem digne et meritorie dicere, debet habere cor purum et angelicum coram Deo ; debet 2° esse sine macula peccati mortalis, quoad se ipsum ; 3° debet esse iustus quoad proximum.

<2.> Vel potest dici, quod per angelum signantur virgines. Bernhardus : « Quid decorius virginitate ? Ille enim dicunt 'ave', quia sine ve corrupcionis, carnis et mentis salutant Virginem gloriosam. » Per Ecclesiam signantur ille, que sunt in viduitate ; nam Ecclesia quodammodo vidua remansit, quia suus sponsus ad celos ascendit. Per Elyzabeth intelliguntur coniuges, que fuit uxor Zacharie. Hii ergo tres status munde servati digne possunt et meritorie dicere 'Ave Maria gracia plena' etc.

<3.> Quid ergo faciet peccans mortaliter? Numquid eam salutabit, qui dyaboli existens socius ipsi Virgini, quia Filio eius, dampnabiliter adversatur ? Qui eciam fetidus Johelis °: « Conputruerunt iumenta in stercore suo. » Qui 3° tenebrosus Ephes. 4°: « Tenebris obscuratum habentes intellectum. » Qui omni bono vacuus Exodi 23° et Deuteron. 16°: « Non apparebis ante Dominum vacuus. » Qui a gloria exclusus Genes. 3° : « Emisit Dominus Adam de paradyso voluptatis. » Qui eterne pene obligatus. Qui eciam famelicus, Psalmus : « Famem pacientur, ut canes. » Quomodo ergo ad Dei matrem, quem Deus non respicit, accedet ? Quomodo fetidus odorantissimam adibit ? Quomodo tenebrosus illuminatam videbit ? Quomodo abiectissimus reginam angelorum et glorie polluto ore salutabit ? Quid dicam ? Derelinquat viam iniquitatis et convertatur inmundus ad mundissimam, ut mundetur dicens 'Ave'. Convertatur  tenebrosus ad illuminatam, quia Maria, que interpretatur 'illuminata' sive 'illuminatrix'. Quia virtutibus (et sic Spiritu Sancto) vacuus ad repletam, quia 'gracia plena'. Quia solitarius et derelictus ad sociatam Domino, quia 'Dominus tecum'. Quia maledictus ad benedictam, ut benediceretur, quia 'benedicta', ut malediccionem conmutet perpetuam in benediccionem. Quia famelicus ad fructiferam, quia est benedictus 'fructus ventris tui'.

Omnia tamen aversionem a sceleribus presupponunt.

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire